Arcana Coelestia (Elliott) n. 5583

Previous Number Next Number See English 

5583. `Et dixit ad eum Jehudah': quod significet bonum Ecclesiae, constat ex repraesentatione `Jehudae' quod sit bonum Ecclesiae, de qua n. 3654; quod Jehudah nunc loquatur de Benjamine, et prius Reuben de eodem, cap. praec. vers. 36, 37, est arcanum quod non nisi quam a sensu interno patere potest; pariter quod {1} cum Reuben de Benjamine locutus est, Jacob dicatur `Jacob', {2}cap. praec. vers. 36, hic autem cum Jehudah de Benjamine loquitur, Jacob dicatur `Israel', vers. 6, 8, 11; quod tale aliquid involvat, a nemine negari potest, sed quid involvit, nequaquam a sensu litterae historico sciri potest; sicut etiam alibi ubi Jacob nunc Jacob, {3}nunc Israel dicitur, n. 4286; arcanum quod involvit, in sequentibus, ex Divina Domini misericordia, dicetur. Quod hic Jehudah nunc loquatur, est quia agitur de bono veri spiritualis quod comparandum, n. (x)5582; idcirco hic `Jehudah' qui est bonum Ecclesiae, loquitur cum `Israele' qui est bonum veri spiritualis, et spondet pro `Benjamine' qui est medium nam medium {4}conjungetur per bonum. @1 i in priori capite$ @2 ibid$ @3 i et$ @4 conjungitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church