Arcana Coelestia (Elliott) n. 5696

Previous Number Next Number See English 

5696. `Et exivit': quod significet per remotionem, constat ex significatione `exire' quod hic sit remotio, nam qui se removet, exit seu recedit ab altero. Res ita in sensu interno se habet; per `Josephum' in sensu supremo repraesentatur Dominus, per `decem filios Israelis' vera et bona in naturali apud illos qui regenerantur, per `Benjaminem' autem medium; misericordia ex amore est erga medium quia per illud regenerantur illa quae infra sunt {1}; sed Domini amor et misericordia non apparet antequam per medium conjunctio facta est; disponitur etiam ita ut non appareat, si enim appareret, non regeneratio fieri posset; dispositio fit per remotionem et occultationem, non quod Dominus unquam misericordiam removeat aut occultet, sed cum is qui {2}regeneratur, immittitur in sua mala, tunc apparet ei (t)Dominus sicut remotus {3} et occultatus; sunt mala quae se interponunt et id faciunt; sicut comparative densae nubes quae se {4}sistunt inter solem et sistunt absentiam ejus (c)ac illum occultant; haec occultatio et remotio est quae intelligitur. @1 i seu in naturali$ @2 regenerabitur$ @3 i sit$ @4 ponunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church