Arcana Coelestia (Elliott) n. 5727

Previous Number Next Number See English 

5727. Hic finis est de correspondentia; in sequentibus ad finem capitum, ex Divina Domini misericordia, dicetur de spiritibus et angelis apud hominem; dein de influxu, et de commercio animae cum corpore; et postea de aliarum tellurum incolis.

GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM QUARTUM

1. Et praecepit illi qui super domo sua, dicendo, Imple manticas virorum cibo, quantum possunt ferre, et pone argentum cujusvis in ore manticae ejus. 2. Et scyphum meum, scyphum argenti, ponas in ore manticae minimi, et argentum frumenti ejus, et fecit secundum verbum Josephi quod locutus. 3. Mane illuxit, et viri dimissi sunt, illi et asini illorum. 4. Illi exiverunt urbe, non elongati, et Joseph dixit illi qui super domo sua, Surge, persequere post viros, et assecutus illos, et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono? 5. Nonne id, in quo bibit dominus meus, et is divinando divinat in hoc? male fecistis quod fecistis. 6. Et assecutus illos, et locutus ad illos verba illa. 7. Et dixerunt ad illum, Quapropter loquitur dominus meus juxta verba haec? absit servis tuis a faciendo juxta verbum hoc. 8. Ecce argentum quod invenimus in ore manticarum nostrarum, reduximus ad te e terra Canaan; et quomodo furabimur e domo domini tui argentum vel aurum? 9. Cum quo invenitur e servis tuis, et moriatur, et etiam nos erimus domino meo in servos. 10. Et dixit, Etiam nunc secundum verba vestra, ita id; cum quo invenitur, erit mihi servus, et vos eritis insontes. 11. Et festinarunt, et descendere fecerunt quisque manticam suam terram, et aperuerunt quisque manticam suam. 12. Et scrutatus est, in maximo incepit et in minimo absolvit, et inventus scyphus in mantica Benjaminis. 13. Et disruperunt vestes suas, et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem. 14. Et intravit Jehudah et fratres ejus domum Josephi, et is adhuc is ibi, et ceciderunt coram illo terram. 15. Et dixit ad illos Joseph, Quod factum hoc quod fecistis? nonne scivistis quod divinando (x)divinet vir qui sicut ego? 16. Et dixit Jehudah, Quid dicemus domino meo, quid loquemur? et quomodo justificabimur? DEUS invenit iniquitatem servorum tuorum; ecce nos servi domino meo, etiam nos, etiam in cujus inventus scyphus manu. 17. Et dixit, Absit mihi a faciendo hoc, vir in cujus inventus scyphus manu, ille erit mihi servus, et vos ascendite in pace ad patrem vestrum. 18. Et accessit ad eum Jehudah, et dixit, Per me, domine mi, loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei, et ne accendatur ira tua in servum tuum, quia sicut tu sicut Pharaoh. 19. Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo, An sit vobis pater vel frater? 20. Et diximus ad dominum meum, Est nobis pater senex, et natus senectutum minimus, et frater ejus mortuus, et relictus ille solus matri suae, et pater ejus amat illum. 21. Et dixisti ad servos tuos, Descendere facite illum ad me, et ponam oculum meum super illum. 22. Et diximus ad dominum meum, Non, potest puer relinquere patrem suum, et relinquat patrem suum, et morietur. 23. Et dixisti ad servos tuos, Si non descendat frater vester minimus cum vobis, non addetis videre facies meas. 24. Et fuit, cum ascendimus ad servum tuum patrem meum, et indicavimus ei verba domini mei. 25. Et dixit pater noster, Revertimini, emite nobis parum cibi. 26. Et diximus, Non possumus descendere; si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus, quia non possumus videre facies viri, et frater noster minimus non ille cum nobis. 27. Et dixit servus tuus pater meus ad nos, Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea. 28. Et exivit unus a me, et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est, et non vidi illum huc usque. 29. Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis, et accidat illi damnum, et descendere facietis canitiem meam in malo sepulcrum. 30. Et nunc, sicut venero ad servum tuum patrem meum, et puer non ille cum nobis, et anima ejus vincta in anima ejus. 31. Et erit, sicut videre eum quod non puer, et morietur, et descendere facient servi tui canitiem servi tui patris nostri in maerore sepulcrum. 32. Quia servus tuus spospondit pro puero a cum patre meo, dicendo, Si non reduxero illum ad te, et peccabo patri meo omnibus diebus. 33. Et nunc maneat quaeso servus tuus loco pueri servus domino meo, et puer ascendat cum fratribus suis. 34. Quia quomodo ascendam ad patrem meum, et puer non ille cum me; forte videro malum quod inveniet patrem meum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church