Arcana Coelestia (Elliott) n. 5746

Previous Number Next Number See English 

5746. `Et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono?': quod significet cur aversio, constat ex significatione ` retribuere malum pro bono' quod sit se avertere; malum enim non est nisi quam aversio a bono, nam qui in malo sunt, respuunt bonum, nempe bonum spirituale quod est charitatis et fidei; quod malum aversio sit, patet manifeste a malis in altera vita; apparent illi in luce caeli pedibus sursum et capite deorsum, n. 3641, ita prorsus inversi, consequenter aversi {1}. @1 i ab illis qui caeli sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church