Arcana Coelestia (Elliott) n. 5757

Previous Number Next Number See English 

5757. `Reduximus ad te e terra Canaan': quod significet submissum sit ex religioso, constat ex significatione `reducere' quod sit submittere, de qua n. 5624; et ex significatione `terrae Canaanis' quod sit {1}religiosum; `terra Canaan' significat varia, ex causa quia significat tale quod includit perplura, significat enim regnum Domini et significat Ecclesiam, consequenter etiam hominem Ecclesiae, nam is est Ecclesia; et quia illa significat, etiam significat caeleste quod est Ecclesiae, nempe bonum amoris, et quoque spirituale ejus, quod est verum fidei, et sic porro; hic itaque religiosum quod Ecclesiae; ex religioso enim Ecclesiae est quod non vindicandum sibi verum et bonum. Ex his patet cur una vox quandoque plura significat, cum enim in complexu plura involvit, tunc quoque significat illa quae involvit secundum seriem rerum in sensu interno. Quod `terra Canaan' sit regnum Domini, videatur n. 1413, 1437, 1607, 3038, 3481, 3705; et quod sit Ecclesia, n. 3686, 3705, 4447; ex his fluunt reliquae ejus significationes. @1 ex religioso quod Ecclesiae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church