Arcana Coelestia (Elliott) n. 5804

Previous Number Next Number See English 

5804. `Et natus senectutum minimus': quod significet inde verum quod novum, constat ex repraesentatione `Benjaminis' qui hic est `natus minimus', quod sit verum, de qua supra n. 5801; quod etiam `natus seu filius' sit verum, videatur n. 489, 491, 1147, (x)2623, 3373; et ex significatione `senectutis' quod sit novum vitae, de qua n. 3492, 4620, 4676; inde patet quod per `natum senectutum minimum' significetur verum quod novum. Cum hoc ita se habet: homo qui regeneratur et fit spiritualis, is primum per verum ad bonum {1}ducitur, non enim scit homo quid bonum spirituale, seu quod idem, bonum Christianum, nisi per verum, seu per doctrinale quod ex Verbo; ita initiatur in bonum; postea cum initiatus est {2}, non amplius per verum ducitur ad bonum, sed per bonum ad verum, {3}nam tunc ex bono non modo videt vera quae prius sciverat, sed etiam ex bono producit nova quae non prius sciverat nec scire potuerat; bonum enim secum habet quod desideret vera, his enim quasi nutritur, nam perficitur ab illis; {4}haec vera seu vera nova, multum differunt a veris quae antea sciverat, nam quae antea sciverat, parum vitae {5}habuerunt, at quae dein accipit, ex bono vitam habent'. [2] Cum homo ad bonum per verum venerat, tunc est `Israel', et verum quod tunc ex bono, hoc est, per bonum a Domino accipit, est verum novum quod repraesentatur per Benjaminem' quamdiu is erat apud patrem suum. Per hoc verum fructificat se bonum in naturali, et producit vera in quibus bonum, innumerabilia; ita regeneratur naturale, et fit per fructificationem primum sicut arbor cum fructibus bonis, et successive sicut hortus. Ex his patet quid intelligitur per verum novum ex bono spirituali. @1 after primum$ @2 i in bonum$ @3 et$ @4 inde ei vera, quae nova et ex bono vitam habent, haec vera$ @5 habuerant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church