Arcana Coelestia (Elliott) n. 5807

Previous Number Next Number See English 

5807. `Et pater ejus amat illum': quod significet quod conjunctio ei sit cum bono (x)spirituali e naturali, constat ex significatione `amoris' quod sit conjunctio, de qua sequitur; et a repraesentatione `Israelis' qui hic est `qui amat illum', quod sit bonum spirituale e naturali, de qua n. 4286, 4598; et a repraesentatione `Benjaminis' qui est `ille quem pater amat', quod sit verum {1} novum, de qua {2} supra n. 5804, 5806; hujus veri conjunctio cum bono illo est quae significatur per quod `pater amat illum'; cum {5}hoc vero non potest non (t)esse conjunctio quia ex bono illo est; inter verum illud (c)ac bonum, talis est conjunctio qualis inter patrem et filium; est etiam talis conjunctio qualis inter mentis velle et ejus intelligere, omne bonum enim est voluntatis et omne verum est intellectus; (x)cum voluntas vult bonum, tunc insinuatur hoc intellectui et ibi formatur secundum boni quale tunc, haec forma est verum; et quia verum hoc novum ita nascitur, patet quod conjunctio erit. [2] Quod amorem attinet quod sit conjunctio, sciendum quod amor sit conjunctio spiritualis, quia est conjunctio mentium, seu cogitationis et voluntatis duorum; inde patet quod amor in se spectatus sit purum spirituale, et quod naturale ejus sit jucundum consociationis et conjunctionis. Quod essentiam ejus attinet, est amor harmonicum resultans ex mutationibus status et variationibus in formis seu substantiis ex quibus mens humana consistit; harmonicum illud si {4}ex forma caelesti, est amor caelestis; inde constare potest quod amor aliunde originem ducere nequeat quam ex ipso Divino amore, qui a Domino; {5}ita quod amor sit Divinum quod influit in formas et disponit (x)illas ut mutationes status {6}et variationes sint in harmonia caeli. [3] At amores oppositi, nempe amores sui et mundi, non conjunctiones sunt sed disjunctiones; apparent quidem sicut conjunctiones, sed hoc fit quia alter spectat alterum sicut unum cum se quamdiu unum facit cum illo, in lucris, in aucupandis honoribus, in vindicandis et persequendis illis qui se opponunt; sed ut primum unus alteri non favet, est disjunctio. Aliter amor caelestis, hic prorsus aversatur alicui bene facere propter se sed facit propter bonum quod apud alterum et quod accipit a Domino, consequenter propter Ipsum Dominum a Quo bonum. @1 i quod$ @2 i etiam$ @3 quo$ @4 sit secundum formam caelestem$ @5 Qui est Ipse amor et$ @6 in illis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church