Arcana Coelestia (Elliott) n. 5812

Previous Number Next Number See English 

5812. `Non potest puer relinquere patrem suum': quod significet quod verum illud a bono spirituali separari nequeat, constat {1}(c)a significatione `relinquere' quod sit separari; {2}ex repraesentatione `Israelis' {3} quod sit bonum spirituale e naturali; {4}de qua n. 4286, 4598, 5807; et (x)ex repraesentatione `Benjaminis' quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806; hoc verum `puer' dicitur quia {5}natum ultimo; non enim prius nascitur hoc verum quam cum homo regeneratus {6}, tunc novum vitae accipit {7}per novum hoc verum conjunctum bono, inde quoque {8}hoc verum significatur per `natum senectutum minimum', n. 5804. @1 A has clauses re "Israel" and "Benjamin" transposed$ @2 i et$ @3 i qui hic est pater$ @4 see p. 314, ft. 6$ @5 natus post omnes, nam non$ @6 i est$ @7 per bonum conjunctum tali vero,$ @8 vocatur natus senectutum minimus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church