Arcana Coelestia (Elliott) n. 6136

Previous Number Next Number See English 

6136. `Quare moriemur ad oculos tuos etiam nos etiam humus nostra?': quod significet si desolata fuerint, quod non amplius vita spiritualis sub interno, constat ex significatione `ad oculos tuos' quod sit sub interno; per `Josephum' enim ad quem haec dicta, repraesentatur internum; ex significatione `etiam nos etiam humus nostra' quod sint receptacula boni et veri, ut mox supra n. 6135, ita receptacula vitae spiritualis; receptacula illa dicuntur `mori' cum intus non aliquid vitae spiritualis; per `mori' enim significatur desolatio, hoc est, privatio boni et veri, quae, nempe bonum et verum, vitam spiritualem faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church