Arcana Coelestia (Elliott) n. 6147

Previous Number Next Number See English 

6147. `A fine termini Aegypti et ad finem {1}illius': quod significet extensionem per totum naturale ubi scientifica, constat ex significatione `a fine termini ad finem {1}illius' quod sit extensio per totum; et ex significatione `Aegypti' quod sit scientificum in naturali, de qua saepe prius, ac inde naturale ubi scientifica; nam naturale est quod continet, et scientifica quae continentur, inde significatur per `Aegyptum' tam continens quam contentum, hoc est, tam naturale quam scientificum; quare etiam per `Pharaonem regem Aegypti' significatur naturale in communi, n. (x)5160, 5799; et quoque scientificum in communi, n. 6015; tum per `terram Aegypti' mens naturalis, n. 5276, 5278,5280, 5288, 5301. @1 I has ejus in this no. only$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church