Arcana Coelestia (Elliott) n. 6149

Previous Number Next Number See English 

6149. `Quia pars statuta sacerdotibus a Pharaone': quod significet quod ideo id ordinatum a naturali quod sub auspicio interni, constat a significatione `partis statutae' quod sit ordinatum; et a repraesentatione `Pharaonis' quod sit naturale in communi, de qua n. (x)5160, 5799, 6015; et quia ordinatio illa in naturali ab interno venit, ideo adjicitur, sub auspicio interni, quod etiam repraesentatum est per quod `Josephus esset dominus super totam Aegyptum', et quoque `super domum Pharaonis', videatur n. 6145.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church