Arcana Coelestia (Elliott) n. 6189

Previous Number Next Number See English 

6189. {1}Continuatio de Influxu et de Commercio Animae et Corporis

@1 The whole of this transaction (i.e. n. 6189-6215) is missing from A$

Quod bini angeli e caelo ac bini spiritus ab inferno apud hominem sint, et quod inde ei communicatio cum utroque, et quoque quod inde ei liberum se vertere ad unum aut ad alterum, ad finem capitum (x)xliv et xlv ostensum est; at quod influant apud hominem omnia et singula secundum liberum ejus, malum ab inferno et bonum e caelo, hoc est, per caelum a Domino, est quod homo nescit et idcirco forte vix credet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church