Arcana Coelestia (Elliott) n. 6907

Previous Number Next Number See English 

6907. `Quod non dabit vobis rex Aegypti ad eundum': quod significet quod falsum se oppositurum, constat ex significatione `non dare vobis' quod sit se opponere, nam qui non dat cum dicitur {1}quod Divinum mandatum sit, n. 6903, et qui negat ut quis colat Deum, is se opponit, ut solent omnes facere qui in falso apud se confirmato sunt; ex repraesentatione `Pharaonis' seu `regis Aegypti' quod sit falsum, de qua n. 6651, 6679, 6683; et ex significatione `ad eundum,' nempe `viam trium dierum in desertum ad sacrificandum Jehovae Deo' quod sit ad vivendum secundum verum in statu prorsus remoto a falsis, ac ad colendum ita Dominum, n. 6904. 2 Quomodo cum illis qui in falso sunt, qui repraesentantur per regem Aegypti,' quod se opponant illis qui in veris, se habet, dicendum: in mundo, qui in falso sunt non se aperte opponunt illis qui in vero, inhibent enim vincula externa, quae sunt timores ne contra leges regni et Ecclesiae appareant esse, ita non videri potuerunt ut boni cives; quisque enim justus et verus in externa forma vult in mundo videri, ac improbi plus quam probi, ob causam ut animos captent, et fallant {2}propter lucrum et honores, sed intus {3} se opponunt se, nam quotiescumque audiunt aliquem vera Ecclesiae profitentem non ex officio sed ex zelo, apud se subsannant, et si tunc non arcerent vincula {4} externa, aperte irriderent; tales cum in alteram vitam veniunt, non magis illos inhibent vincula externa, nam haec tunc illis auferuntur, ex causa ut quisque pateat qualis est; et tunc aperte se opponunt illis qui in veris sunt ac illos secundum omne possibile infestant; hoc tunc illis est ipsum jucundum vitae; cumque admonentur ne talia faciant, quia, si non desistunt, quod removeantur tandem prorsus et detrudantur in infernum, usque ad hoc nihil attendunt sed persistunt jugiter in infestatione ut prius; nam tantum in jucundo {5}vitae ex falso sunt; hoc ita illos occupat ut nihil quicquam quod est intelligentiae admittant; haec sunt quae significantur per quod `non dabit vobis rex Aegypti ad eundum' et quae repraesentantur per `Pharaonem quod toties se opposuerit'; {6} remotio talium spirituum, (c)et detrusio in infernum, repraesentatur per `interitum Pharaonis et Aegyptiorum in mari Suph.' 3 (s)Qui in malo vitae ac inde in falso sunt, illi sunt in luce mundi, nam est lux per quam {7} videntur objecta intellectualia; haec lux apud illos qui in falso ex malo sunt rutilans est, et quo magis in falso ex malo {8}, eo rutilantior; gloria mundi, quae ex amore sui, accendit illam, et (x)facit {9} rutilum {10}ejus; et quia ita, apparent inibi vera illis prorsus ut falsa, ac falsa prorsus ut vera; causa est quia in jubar {11}hujus lucis non influere potest lux {12}caelestis, haec apud talem lucem fit caligo; inde est quod tales in forti persuasivo sint de falsis (d)contra vera, quia {13}vident illa ita in luce ista; at apud illos qui in veris sunt ex bono, lux {14} mundi non rutilat sed obscura est; lux autem caeli est apud illos candida; et quia haec candida est, {15}in illa apparent vera ut vera, ac falsa (m)ut falsa; nam cum incidit (d)illa lux {16} in falsa, quae in luce mundi {17}separata a luce caeli apparent ut vera, tunc non modo obscurat illa, sed prorsus exstinguit; haec lux, nempe lux caeli, fit successive magis et magis apud illos candida, et tandem adeo ut lux mundi cum illa non comparari queat; {18} ex his apparet causa cur illi qui in falsis ex malo sunt, ex tam forti persuasivo se opponant illis qui in veris; de {19}qua oppositione nunc supra actum est.(ns) @1 Divinum mandatum esse$ @2 lucri et honoris et famae propter illa causa$ @3 i in$ @4 i illa$ @5 falsi$ @6 i et$ @7 i etiam$ @8 i sunt$ @9 i ipsum$ @10 ibi$ @11 talis$ @12 coeli$ @13 in luce illa vident falsa prorsus ut vera, ac vicissim$ @14 i illa$ @15 After apparent$ @16 i coeli$ @17 sunt$ @18 i quod ita sit per plurimas experientias scire datum est;$ @19 quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church