Arcana Coelestia (Elliott) n. 6985

Previous Number Next Number See English 

6985. `Quia gravis ore, et gravis lingua ego': quod significet quod vox et loquela a Divino non audiatur nec percipiatur, constat ex significatione `oris' quod sit vox; et ex significatione `linguae' quod sit loquela; per `os' significatur vox quia est organum vocis, et per `linguam' significatur loquela quia est organum loquelae; quae differentia {1}sit inter vocem et inter loquelam, cuivis patet, tum quod de `voce' praedicetur audiri, et de `loquela' percipi. Hoc non aliter in sensu litterae historico exprimi potest, ubi agitur de Moscheh qui homo, et {2}loqui potuit sed difficulter, quam per `gravem ore et gravem lingua'; quod cum abit in sensum internum, percipitur ab angelis praedicate ad subjectum, {3}et cum dicitur de Divino, percipitur quod vox inde immediate non possit audiri, nec loquela percipi {4}, sed mediate per {5}spiritus, secundum illa quae supra n. (x)6982 dicta sunt. @1 After loquelam$ @2 difficulter loqui potuit$ @3 ita cum ad Divinum, tunc$ @4 i immediata a Divino$ @5 spiritum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church