Arcana Coelestia (Elliott) n. 7046

Previous Number Next Number See English 

7046. `Et tangere fecit pedes ejus': quod significet quod ostensum quale tunc naturale, constat ex significatione `tangere facere' quod sit ostendere, nam per tactum ostenditur; et ex significatione `pedum' quod sit naturale, de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952. Per quod ostensum quale sit naturale, intelligitur qualis gens illa interius esset, quod apparet quando exterius removetur; interius apud hominem in mundo non potest apparere priusquam remotum est exterius; exterius enim apud malos prorsus aliter agit quam interius vult et cogitat, {1}fingit enim homo honestum, fingit justum, et quoque bonum Christianum seu charitatem, et hoc ut credatur quod interius talis sit, ad sic faciendum etiam adigunt timores' jacturae lucri, famae et honoris, poenarum legis, (c)et vitae; {2}at cum timores illi remoti sunt, {3}et is agit ex interiore suo, {4}tunc sicut vesanus alterius bona depraedatur, {5}ac necem et sanguinem {6}, etiam concivium, spirat, ut fit in bellis intestinis; quod interiora talia sint, patet adhuc manifestius a malis in altera vita, ab illis enim {7}externa auferuntur, et {8}interna nudantur, de qua re videatur n. 7039, et tunc {9}detegitur quod plures qui ut angeli apparuerunt in mundo sint diaboli. 2 Quod interiora tantum dissideant ab exterioribus, indicium est quod status hominis prorsus perversus sit; apud illum qui in sincero est, in justo, et in bono {10}, talis dissidentia non datur; is loquitur sicut cogitat, et cogitat sicut loquitur; aliter prorsus apud illos qui non in sincero sunt, non in justo, et non in bono; apud illos dissident interiora ab exterioribus;' quod {11}gens Judaica talis fuerit, describitur his verbis {12}a Domino apud Matthaeum, Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae! quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia. Pharisaee caece! purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum. Vae vobis, scribae et Pharisaei, hypocritae! quia similes vos facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie; sic etiam vos foris apparetis hominibus justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii 25-28. 1 et hoc ob timoribus 2 sed 3 agitur tunc 4 et 5 et non nisi quam neces 6 i cupit 7 exteriora 8 et nudantur interiora, ut fit in altera vita 9 patet 10 i est 11 talis apud gentem Judaicam 12 Before describitur


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church