Arcana Coelestia (Elliott) n. 7058

Previous Number Next Number See English 

7058. `Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae': quod significet influxum veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructionem in singulis doctrinae, constat ex significatione `indicare' quod sit influxus, de qua n. 5966; ex repraesentatione `Moschis' quod sit verum immediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7010, 7054; ex repraesentatione `Aharonis' quod sit verum {1}mediate procedens a Divino Domini, de qua n. 7009; et ex significatione `omnium verborum Jehovae' quod sint {2}singula doctrinae; instructio significatur per quod `Moscheh {3}indicavit illa Aharoni,' fit enim instructio a Divino per influxum, qui significatur per `indicare'; ex his patet quod per `indicavit Moscheh Aharoni omnia verba Jehovae' significetur influxus veri immediate procedentis a Divino Domini in verum quod mediate procedit, et instructio in singulis doctrinae. 2 Quod instructionem in singulis doctrinae attinet, datur illa cum verum immediate procedens a Divino Domini conjungitur cum vero quod mediate procedit, nam tunc datur perceptio, videatur supra n. 7055; (s)conjunctio illa datur imprimis apud angelos qui in tertio seu intimo caelo sunt, ac caelestes vocantur; illi habent exquisitam perceptionem {4} utriusque veri, et inde praesentiae Domini; causa est quia in bono sunt {5}prae aliis, nam illis bonum innocentiae est; idcirco {6} Domino proximi sunt ac in luce fulgurante et quasi flammante, nam Dominum vident ut Solem cujus (t)lucis radii tales sunt ex propinquitate.(s) 3 Verum immediate procedens a Divino Domini dicitur, tametsi agitur hic in sensu interno de Domino cum fuit in mundo, et cum invocavit Patrem Suum sicut a {7}Se separatum; sed quomodo hoc se {8}habet, prius aliquoties dictum est, quod nempe Ipsum Divinum seu Jehovah fuit in Ipso, nam a Jehovah conceptus est, quare etiam Ipsum vocat Patrem Suum, (c)et Semet Filium Ipsius; sed {9}Dominus tunc fuit in Humano infirmo ex hereditario a matre, et quantum in hoc fuit, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum, quod fuit in Ipso, apparuit absens, at quantum Dominus fuit in Humano glorificato seu Divino facto, tantum Jehovah seu Ipsum Divinum praesens fuit ac in Ipso Humano; inde nunc sciri potest quomodo intelligitur per quod dicatur quod verum quod immediate processerat ex Divino fuerit ex Divino Domini. @1 quod mediate procedit$ @2 vera$ @3 indicaret omnia verba Jehovae$ @4 i conjunctionis$ @5 et ex bono perceptionem omnis veri habent$ @6 i etiam$ @7 semet$ @8 habuit$ @9 i quantum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church