Arcana Coelestia (Elliott) n. 7123

Previous Number Next Number See English 

7123. Vers. 10-13. Et exiverunt exactores populi, et moderatores ejus, et dixerunt ad populum, dicendo, Ita dixit Pharao, Nequaquam do vobis paleam. Vos ite, sumite vobis paleam, ex quo inveneritis, quia nihil detrahetur e servitio vestro quicquam. Et dispersit se populus in omnem terram Aegypti ad colligendum stipulam ad paleam. Et exactores urgentes, dicendo, Absolvite opera vestra, verbum diei in die ejus, quemadmodum in esse palea. `Et exiverunt exactores populi et moderatores ejus' significat emissionem et praesentiam illorum qui proxime infestant et qui proxime recipiunt: `et dixerunt ad populum, dicendo' significat perceptionem: `Ita dixit Pharao' significat de infestationibus: `Nequaquam do vobis paleam' significat quod non amplius inde scientifica communissima: `Vos ite, sumite vobis paleam, es quo inveneritis' significat quod sibi illa {1}comparent aliunde ubi possent: `quia nihil detrahetur de servitio vestro quicquam' significat injectiones falsorum absque diminutione: `et dispersit se populus in omnem terram Aegypti' (x)significat quod diffunderent mentem naturalem undequaque: `ad colligendum stipulam ad paleam' significat ad inveniendum aliquod verum scientificum: `et exactores urgentes' significat proxime infestantes quod instarent: `dicendo, Absolvite opera vestra, verbum diei in die suo' significat ut servirent falsis ita dictis in quolibet statu: `quemadmodum in esse palea' significat sicut suis veris ita dictis. @1 compararent altered to comparent A compararent I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church