Arcana Coelestia (Elliott) n. 7172

Previous Number Next Number See English 

7172. Quondam vidi quod nostrae telluris spiritus essent apud spiritus telluris Mercurii, et audivi illos inter se colloquentes; et tunc inter alia nostrae telluris spiritus interrogabant illos in quem crederent, respondebant quod crederent in Deum; sed cum quaererent ulterius de Deo in quem crederent, nolebant dicere quoniam ex more illorum est ut non directe ad quaestiones respondeant. At tunc spiritus ex tellure Mercurii vicissim interrogabant spiritus ex nostra tellure in quem illi crederent, dicebant hi quod in Dominum Deum; spiritus Mercurii tunc dicebant quod perciperent illos in nullum Deum credere, et pro more habere ore dicere quod credant et tamen usque non credere (habent {1}spiritus Mercurii exquisitam perceptionem, ex eo quia continue media perceptione explorant quid alii sciunt); spiritus nostrae telluris erant inter illos qui in mundo confessi sunt fidem ex doctrina Ecclesiae, sed usque non vixerunt vitam fidei; cum haec audiverunt, obmutescebant quia ex apperceptione illis tune data agnoscebant quod ita esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church