Arcana Coelestia (Elliott) n. 7192

Previous Number Next Number See English 

7192. `Et dixit ad illum, Ego Jehovah' quod significet confirmationem a Divino, quae irrevocabilis, constare potest absque explicatione; a Jehovah enim, hoc est, a Domino, non confirmari aliquid potest quam per Se Ipsum; per caelum non potest quia hoc longe infra Ipsum est, minus per {1}aliquod in mundo; sed ut Divina confirmatio sit, quae aeterna et irrevocabilis, ab Ipso Divino erit; {2}talis confirmatio, nempe Ego Jehovah, legitur saepe apud Moschen, ut Exod. xii 12; Lev. xviii 5, 6, xix 12, 14, 18, 28, 30, 32, 37, xx 8, xxi 12, xxii 2, 3, 8, 30, 31, 33, xxvi 2, 45; Num. iii 13, 41, 45. Et apud Prophetas dictum Jehovae, per quod similiter confirmatio a Divino intelligitur, ut Esai. iii 15, xiv 22, 23, xvii 6, xxii 14, 25, xliii 12, lii 5; Jer. ii 22, iii 1, 10, 13, 20, viii 12, xii 17, xiii 25, (x)xv 6, 20, xvi (x)16, xxiii 7, 24, 29, 31, et alibi pluries. {3}Confirmatio a Divino etiam fit per Divinum {4}Humanum, ita quoque per Se Ipsum, apud Esaiam, Juravit {5}Jehovah per dextram Suam, et per brachium roboris Sui, lxii 8. @1 aliquid$ @2 quia Dominus loquutus est Verbum, idcirco toties apud Mosen dicitur Ego Jehovah, et per id significata est confirmatio a Divino$ @3 i Alibi$ @4 Humanum Domini, ut$ @5 Deus AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church