7352. `Et prorepere faciet fluvius ranas': quod significet ratiocinia ex falsis illis, constat (c)a significatione `fluvii Aegypti' quod sit falsum, de qua n. 6693, 7307; et ex significatione `ranarum' quod sit ratiocinia, de qua mox supra n. 7351; quod `ranae' sint ratiocinia, est quia in aquis sunt, {1} et ibi garrule sonant, (c)et coaxant, {2}et sunt quoque inter immunda. Quid ratiocinatio ex meris falsis, per aliquot exempla illustrabitur: ex meris falsis ratiocinatur qui omnia naturae tribuit et vix aliquid Divino, cum tamen omnia ex Divino sunt, et natura est modo instrumentale per quod: ex meris falsis ratiocinatur qui credit quod homo sit sicut bestia, modo {3} perfectior quia cogitare potest, et sic quod homo moriturus sit sicut bestia; is quia negat conjunctionem hominis cum Divino per {4}cogitationem quae fidei, et per affectionem quae amoris, et inde negat resurrectionem et vitam aeternam, ex meris falsis loquitur: similiter qui credit quod non infernum sit: tum quoque qui credit quod homo non plus habeat quam jucundum vitae cum est in mundo, et ideo quod illo fructurus sit, quia cum moritur prorsus moritur: ex meris falsis ratiocinatur qui credit quod omnia sint prudentiae propriae ac fortunae, non autem Providentiae Divinae nisi quae universalis: {5}ut et qui credit quod religio non aliud sit quam ut simplices {6}teneantur in vinculis: imprimis ex {7}meris falsis ratiocinantur qui credunt quod Verbum non sit Divinum: in summa, omnes illi ex meris falsis ratiocinantur qui vera Divina prorsus negant. @1 i per quas significantur inferiora vera, et in opposito sensu falsa,$ @2 suntque$ @3 i aliquantum$ @4 amorem$ @5 tum$ @6 detineantur$ @7 mere$