Arcana Coelestia (Elliott) n. 7452

Previous Number Next Number See English 

7452. `Et dixit, Ite, sacrificate Deo vestro in terra': quod significet quod non obstarent quin colant Deum suum, sed in propinquitate apud illos, constat ex significatione `dixit, Ite' quod sit quod non obstarent; ex significatione `sacrificare' quod sit colere, de qua supra n. 7393; et ex significatione `in terra,' nempe in terra Aegypti, quod sit in propinquitate; quod `in terra' sit in propinquitate, patet a responso Moschis quod non consultum esset facere ita, quia abominationem Aegyptiorum sacrificarent ad oculos illorum, sed quod viam trium dierum irent in desertum, et sacrificarent Jehovae Deo suo; {1}tum a responso Pharaonis quod elongando non elongarent se ad (x)eundum vers. 21-23[,24]; ita per terram in sensu (m)interno intelligitur ubi illi qui in falsis et infestant, {2}de quorum propinquitate {3}, videatur n. 7090.(n) @1 sed$ @2 quod illi in$ @3 i sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church