Arcana Coelestia (Elliott) n. 7607

Previous Number Next Number See English 

7607. `Quia abdita illa': quod significet quia non exstarent, et quia vergerent introrsum, constat ex significatione `abdita illa' quod sit non exstare; in sensu spirituali, quia essent in interiore naturali et ibi vergerent introrsum; quod illa (t)destrui non possent, est quia spectarent ad caelum et ad Dominum, quod est spectare introrsum, et non ad tellurem et mundum, quod est spectare extrorsum. (x)Quid sit spectare introrsum et spectare extrorsum, paucis dicendum est: homo ita creatus est ut spectare possit supra se ad caelum usque ad Divinum, et quoque ut spectare possit infra se ad mundum et tellurem; in hoc distinguitur homo a brutis animalibus; et tunc homo spectat supra se seu ad caelum usque ad Divinum, cum pro fine habet proximum, patriam, Ecclesiam, caelum, imprimis Dominum; et tunc spectat infra se cum pro fine habet se et mundum; pro fine habere est amare, nam hoc pro fine habetur quod amatur, et quod amatur, hoc universaliter regnat, hoc est, in singulis cogitationis et voluntatis; homo {1}dum spectat per unam viam, non {2} spectat per alteram, nempe {1}dum spectat ad mundum et ad se, non {3}spectat ad caelum et ad {4}Dominum, {5}et vice versa; sunt enim determinationes oppositae {6}. 2 Ex eo quod homo spectare possit supra se, hoc est, cogitare de Divino, ac conjungi Divino per amorem, patet manifeste quod sit elevatio mentis a Divino, nam nusquam aliquis supra se spectare potest, nisi per elevationem ab Illo Qui (t)supra est, inde quoque patet quod omne bonum et verum apud hominem sit Domini; patet quoque inde quod (t)homo cum spectat infra se, separet se a Divino, et determinet interiora sua {7}ad se et ad mundum, similiter ac determinata sunt apud bruta animalia; et tunc quod in tantum exuat humanum. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per spectare introrsum seu supra se, et per spectare extrorsum seu infra se. @1 qui$ @2 i prorsus$ @3 spectare potest$ @4 Divinum$ @5 et qui spectat ad coelum et ad Divinum non spectare potest ad mundum et semet$ @6 i; formae etiam recipientes boni et veri in opposito$ @7 per eandem viam per quam determinantur interiora$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church