Arcana Coelestia (Elliott) n. 7686

Previous Number Next Number See English 

7686. `Ante illam non fuit [ita] locusta sicut illa, et post illam non ita erit': quod significet quod tale falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod non tale erit, constat ex significatione `locustae' quod sit falsum in extremis, de qua n. 7643; {1}quod tale falsum non fuerit, nec erit', videatur etiam supra n. 7649. Quomodo hoc se habet, {2} dicendum: in interno sensu agitur in specie de illis qui ante Adventum Domini in terra inferiore fuerunt, {3}et non potuerunt in caelum elevari priusquam Dominus in mundum venit et assumpsit Humanum ac illud Divinum fecit, videatur n. 6854, 6914; illi interea a malis qui etiam fuerunt ab Ecclesia, ac vera fidei confessi, sed vitam mali vixerunt, infestabantur; illi qui ante Adventum Domini ab Ecclesia fuerunt, et mali quoad vitam, in tali falso fuerunt, quale non fuerat {4}antea, nec erit postea; causa erat quia illi qui Nephilim, tum Enakim et Rephaim, dicti sunt, et fuerunt ab extrema posteritate Antiquissimae Ecclesiae, nondum {5}inclusi fuerunt inferno, sed pervagati circum, ac infuderunt, ubicumque {6}potuerunt, persuasiones diras et mortiferas; ita quoque malis in Ecclesia; inde illis tale falsum; de Nephilim illis, et diris (c)illorum persuasionibus, videatur n. 310, {7} 560, 562, 563, 570, 581, 586, 607 fin., 660, 805, 808, 1034, 1120, 1265-1272, 1673; hi a Domino {8}cum fuit in mundo, conjecti sunt in infernum quod est a sinistro antrorsum ad aliquam distantiam; hoc nisi factum fuisset, paucissimi potuissent salvari, nam falsum quod illi infuderunt erat {9}cum persuasivo diro, ac letale, quale nusquam fuerat, et quale nusquam {10}esse potest; hoc falso imbuti fuerunt illi qui ante Adventum Domini infestarunt illos qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae in sensu interno per illa verba intelliguntur; de illis in specie {11} agitur, in genere autem de omnibus qui ab Ecclesia et infestant probos in altera vita, quorum {12}perplures hodie sunt. @1 quod ante illam non fuit sicut illa, et post illam non ita erit sit quod tale, nempe falsum non fuerit a primo tempore Ecclesiae, et quod tale non erit, patet$ @2 i quod tale falsum non prius fuerit, nec postea erit,$ @3 nec$ @4 ante I$ @5 adhuc inclusi sunt$ @6 possent$ @7 i 311,$ @8 primum$ @9 prorsus mortiferum$ @10 existere$ @11 i in sensu interno$ @12 etiam hodie perplures$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church