Arcana Coelestia (Elliott) n. 7836

Previous Number Next Number See English 

7836. `In numero animarum, ad os comedere illius, numerabitis super pecudem': quod significet sic impletionem boni pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus, constat ex significatione `numeri animarum' quod sint totidem vera boni; `numerus' enim in Verbo praedicatur de vero, et `anima' de bono spirituali; ex significatione `ad os comedere illius' quod sit secundum appropriationem ejus, quod `comedere' sit appropriatio, videatur n. 3168, 3513, 3596, 3832; et ex significatione `pecudis' quod sit innocentia, de qua supra n. 7832; impletio boni pro innocentia significatur per quod `ex domo vicini propinqui {1}acciperetur eo numero, ut satis {2}esset pro pecude'; quod `domus' sit bonum, videatur supra n. 7833. Verum boni dicitur, et per id intelligitur verum quod ex bono, qui enim ab Ecclesia spirituali sunt, cum regenerantur, introducuntur ad bonum charitatis per verum fidei; cum autem introducti sunt ad bonum quod charitatis, vera quae inde postea nascuntur dicuntur vera boni. 2 Sed quomodo haec quae in hoc versu continentur se habent, nequaquam sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum societatibus in caelo; {3}illas enim consociationes filiorum Israelis secundum tribus, familias, et {4}domos repraesentabant; cum societatibus in caelo ita se habet: universum caelum est una societas, quae sicut unus homo regitur a Domino; societates generales ibi sunt totidem quot membra, viscera, et organa in homine; societates autem speciales sunt totidem quot viscerula intra quodlibet contentum visceris, membri, {5}et organi; et societates particulares sunt quot in his sunt partes minores majorem constituentes; (m)quod ita sit, patet ex correspondentiis hominis et ejus membrorum, organorum, et viscerum cum Maximo Homine, hoc est, caelo, de quibus ab experientia ad finem plurium capitum actum est;(n) ex his constare potest quomodo se habet cum societatum distinctionibus in caelo. 3 At cum unaquavis societate in particulari ita se habet: consistit illa ex pluribus angelis qui concordant quoad bona; bona sunt varia, nam unicuique peculiare bonum est; sed varia illa bona concordantia in formam talem a Domino disponuntur ut simul unum bonum sistant; tales societates repraesentabant domus patrum apud filios Israelis; haec causa est quod filii Israelis non solum in tribus distincti fuerint sed etiam in familias et domos; cumque nominantur, (quod nomina patrum illorum ordine usque ad tribum memorentur, sicut de patre Samuelis quod fuerit De monte Ephraim, cujus nomen Elkanah, filius Jerochami, filii Elihu, filii (x)Tochu, filii Zuph, 1 Sam. i 1;

tum de patre Schaulis quod fuerit ex Benjamine, nomen ejus Kisch, filius Abiel, filii Zeror, filii Bechorath, filii Aphiach, filii viri Jeminitae, 1 Sam. ix 1;

ita de perpluribus aliis;) memoratio talis erat ut in caelo sciretur quale boni, quod ex primo successive derivatum, per illum repraesentabatur. 4 Porro in caelo ita se habet: si societas non completa sit sicut debet, {6}quod tunc assumantur aliunde ex aliqua societate vicina, totidem ut impleant formam illius boni, secundum necessitatem in unoquovis statu et ejus mutationibus, nam variatur forma boni sicut mutatur status. Sed adhuc sciendum quod in tertio seu intimo caelo, quod est proxime supra caelum ubi spirituales, hi enim medium seu' secundum caelum constituunt, regnet innocentia, nam Dominus, 5 Qui est Ipsa Innocentia, immediate in id caelum influit; at in caelum secundum, ubi spirituales, influit Dominus cum innocentia mediate, nempe per caelum tertium; hic influxus est per quem disponuntur seu ordinantur societates in secundo caelo quoad bona sua; quapropter secundum influxum innocentiae mutantur status boni, et consequenter variantur conjunctiones societatum ibi. Ex his constare potest quomodo intelligenda quae in hoc versu in sensu interno sunt, nempe quod si bonum {7}particulare alicujus non satis sit pro innocentia, conjunctio fiet cum bono veri proximo, ut impleatur bonum pro innocentia ex totidem veris boni secundum appropriationem ejus. @1 accipietur$ @2 sit$ @3 has$ @4 domus$ @5 aut$ @6 assumitur aliunde, et secundum indigentiam in unoquovis statu ex societate aliqua vicina, inde forma illius boni in eo statu plena fit$ @7 d speciale i particulare cp n. 7829 footnote 1$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church