Arcana Coelestia (Elliott) n. 7992

Previous Number Next Number See English 

7992. `Omnibus filiis Israelis ad generationes illorum': quod significet illos ab Ecclesia spirituali apud quos est bonum ex vero et verum ex bono, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione `generationum' quod sint illa quae fidei et charitatis, de qua n. 2020, 2584, 6239, ita apud quos bonum ex vero (c)et verum ex bono, qui enim ab Ecclesia spirituali sunt per verum quod fidei introducuntur ad bonum quod charitatis, ac cum introducti sunt, ex bono ducuntur ad vera; qui ex bono ad vera ducuntur sunt qui {1}constituunt Ecclesiam internam, qui autem per verum introducuntur ad bonum sunt qui externam. @1 internam Ecclesiam constituunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church