Arcana Coelestia (Elliott) n. 8007

Previous Number Next Number See English 

8007. `Et cum peregrinatur tecum peregrinus': quod significet illos qui in vero et bono Ecclesiae instructi sunt, et receperunt illa, constat ex significatione `peregrini' quod sint qui instruebantur, ac Ecclesiae statuta et leges recipiebant, de qua n. 2025, 4444, 7908; {1}`cum peregrinatur tecum' dicitur quia per `peregrinari' significatur instrui et vivere, n. 1463, 3672; ita per `peregrinos peregrinantes cum illis' significantur non modo qui in vero et bono Ecclesiae instruebantur et recipiebant illa, sed etiam qui vivebant secundum illa. @1 peregrinantes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church