Arcana Coelestia (Elliott) n. 8273

Previous Number Next Number See English 

8273. `Jehovah vir belli': quod significet quod Dominus contra omnia mala et falsa, quae ab infernis, tutetur, constat ex significatione `viri belli' quod sit qui contra falsa et mala, hoc est, contra inferna, pugnat et vincit, hic qui hominem contra illa tutatur, nam, ut prius ostensum est, Dominus solus pugnat pro homine et tutatur illum cum {1}impugnatur ab infernis, et hoc continue, imprimis in tentationibus, quae sunt pugnae spirituales; Dominus `vir belli' appellatur ex eo primum quod, cum in mundo fuit, solus, hoc est, ex Se, pugnaverit contra inferna, quae tunc quoad plurem partem aperta fuerunt, et omnes quotcumque in alteram vitam veniebant, aggrediebantur et subjugare conabantur. Causa quod diabolica turba, hoc est, {2}inferna, tunc ita grassarentur, erat quia Divinum transiens per caelum, quod ante Adventum Domini Divinum Humanum fuit, non valuit contra mala et falsa quae tam immensum aucta fuerunt; idcirco (d)Ipsi Divino placuit Humanum assumere, et Hoc Divinum facere, et tunc simul per pugnas in Se admissas turbam illam diabolicam in inferna conjicere, et ibi includere, (c)ac subjicere caelis, et simul {3}etiam ipsos caelos in ordinem redigere; ex his pugnis Dominus primum vocatur `vir belli'; et postea quod, cum ita vicerat inferna et justitia factus, ex Divina potentia tutetur homines et hoc continue, et imprimis in pugnis tentationum. 2 Quod Dominus solus et ex Se pugnaverit contra inferna et vicerit illa, ita apud Esaiam, Rejectum est retro judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in platea veritas, et rectitudo non potest advenire; dum veritas sublata est, et recedens a malo insanus; vidit Jehovah, et malum fuit in oculis Ipsius quod non judicium; et vidit quod non vir, et obstupuit quod non intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium Suum, et justitia Ipsius suscitavit Ipsum; unde induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, lix 14-17;

describitur hic status illius temporis (d)in utroque mundo, et quod Dominus {4}ex Se solus rem lapsam restituerit: pariter alibi apud eundem, Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra? Hic honorabilis in vestitu Suo, incedens in multitudine roboris Sui? Ego Qui loquor in justitia, magnus ad {5}salutem; torcular calcavi solus, et de populis non vir Mecum, unde sparsa est victoria illorum super vestes Meas; (m)nam dies vindictae in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venerat:(n) circumspexeram sed non auxilians, et obstupui sed non suffulciens, ideo salutem (t)Mihi praestitit brachium Meum, lxiii 1-5;

ex his constare potest quod Dominus in mundo pugnaverit solus contra inferna ac illa vicerit; cum pugnis et victoriis super inferna ita 3 se habet: qui semel illa vincit perpetuo illa vincit, nam per victoriam comparat sibi potentiam super illa, {6}tantum enim in se confirmat et tantum sibi appropriat bonum quod amoris et verum quod fidei, contra quae postea inferna nihil audent; Dominus cum in mundo fuit, tentationum pugnas in Se ab omnibus infernis admisit, et per illas Humanum in Se Divinum fecit, et simul tunc sub oboedientiam redegit inferna in perpetuum, videatur n. (m)1663, 1668, 1690, 1692, 1737, 1813, 2803, 2776, 2786, 2795, 2803, 2814, 2816, 4287;(n) inde est quod solus Dominus super inferna potentiam habeat in aeternum, et ex Divina {7} potentia pro homine {8} pugnet. Inde nunc est quod Dominus dicatur `vir belli,' et quoque `heros,' ut quoque apud Esaiam, Jehovah sicut heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, super hostes Suos invalescet, xlii 13:

et apud Davidem, Quis hic Rex gloriae? Jehovah fortis et heros, Jehovah heros belli. Quis hic Rex gloriae? Jehovah Zebaoth (exercituum), Ps. xxiv 8, 10. 4 In Verbo ubi memoratur bellum, in sensu interno intelligitur bellum spirituale quod contra falsa et mala, seu quod idem, quod contra diabolum, hoc est, inferna, n. 1664, 2686; de bellis seu pugnis Domini contra inferna agitur in sensu interno, tam in historicis Verbi quam in propheticis; pariter de bellis et pugnis Domini pro homine {9}; apud antiquos, apud quos Domini Ecclesia fuit, etiam fuit Verbum, tam historicum quam propheticum, quod hodie non exstat; Verbum historicum vocatum est {10} Liber Bellorum Jehovae, et Verbum propheticum Enuntiata; hoc Verbum memoratur apud Moschen Num. xxi 14 et 27; quod per vocem illam ibi vers. 27 significentur {11} prophetica, {12}patet ex significatione {13}illius vocis Num. xxiii 7, 18: xxiv 3, 15; per Bella Jehovae ibi intellecta fuerunt pugnae et victoriae {14}Domini, cum fuit in mundo, contra inferna; et quoque pugnae et victoriae Ipsius perpetuae {15}postea pro homine, pro Ecclesia, ei pro regno Suo; {16}nam inferna continue se efferre volunt, nihil enim aliud spirant quam dominatum, sed reprimuntur a solo Domino: conatus illorum enitendi {17}apparent sicut ebullitiones, (c)ac sicut ejectiones {18}dorsi ab homine; sed quoties hoc conantur, toties plures ibi profundius dejiciuntur. @1 oppugnatur$ @2 infernum tunc ita grassaretur$ @3 quoque$ @4 After solus$ @5 salvandum$ @6 nam tantum$ @7 i Sua$ @8 I solus$ @9 i Ecclesia$ @10 i ab illis$ @11 i enuntiata quae$ @12 constat$ @13 vocis illius alibi, ut$ @14 After pugnae$ @15 dein$ @16 contra illa nam$ @17 qui apparuerint$ @18 quae sunt ab homine per dorsum, aliquoties mihi videre datum est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church