Arcana Coelestia (Elliott) n. 8279

Previous Number Next Number See English 

8279. `Descenderunt in profunditates sicut lapis': quod significet quod ad inferiora lapsi (x)sint sicut ex gravi, constat ex significatione `descendere,' cum ad inferiora sicut ex gravi, quod sit labi; ex significatione `profunditatum' quod sint inferiora ubi inferna, de qua sequitur; et ex significatione `sicut lapis' quod sit sicut ex gravi; `sicut lapis' dicitur quia per `lapidem' in genuino sensu significatur verum, de qua n. 643, 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798, 6426, inde in opposito sensu falsum; falsum etiam ex malo talis naturae est ut versus inferiora delabatur sicut grave in mundo; verum autem ex bono talis naturae est ut ad superiora ascendat sicut leve in mundo; inde est, quamdiu mali nondum {1}devastati sunt quoad vera, quod sint in regione supra inferna, ast ut primum {1}devastati sunt, hoc est, privati veris, est quasi alae illis amputatae forent, et tunc sicut pondera delabuntur, et quo falsa ex malo {2}pejora sunt eo profundius; inde est quod per `profunditates' aeque ac per `abyssos' significentur 2 inferna; sed (x)per `profunditates' inferna respective ad mala, et per `abyssos' inferna respective ad falsa quae ex illis, ut apud Jeremiam, Fugite; averterunt se; in profundum dimiserunt se ad habitandum, xlix 8, 30:

{3} apud Davidem, Venerunt aquae usque ad animam, submersus sum in luto profunditatis, nec consistens; veni in profunditates aquarum, et fluctus obruit me; eripe me e luto ne submergar, eripiar ab osoribus meis, et e profunditatibus aquarum, ne obruat me fluctus aquarum, neque absorbeat me profunditas, nec claudat super me fovea os suum, Ps. lxix 2, 3, 15, 16 [A.V. 1, 2, 14, 15]:

apud Micham, Projiciet in profunditatem maris omnia peccata (x)illorum, vii 19. Quod `profundum' sit infernum respective ad malum, est quia oppositum est `alto,' per quod significatur caelum {4}et quod praedicatur de bono, n. 8153; malum etiam correspondet `gravi' in terra quod ex pondere suo delabitur, ita quoque gravitati lapidis, cum per `lapidem' significatur falsum. @1 vastati$ @2 atrociora$ @3 i et$ @4 quoad bonum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church