Arcana Coelestia (Elliott) n. 8298

Previous Number Next Number See English 

8298. `Profundum petierunt sicut plumbum': quod significet quod mala detraxerint illos ad inferiora sicut gravia in mundo, constat ex significatione `profundi' quod sint inferiora et inferna quoad mala, de qua n. 8279, inde `profundum petere' est detrahi a malis ad illa; quod mali a suis malis delabantur ad inferna sicut gravia in mundo, videatur {1}n. 8279; `sicut plumbum' dicitur quia per `plumbum' significatur malum; supra autem dictum est `descenderunt in profunditates maris sicut lapis' vers. 5, quia per `lapidem' ibi significatur falsum; utrumque grave est, tam falsum quam malum, et inde utrumque delabitur, sed usque est malum quod facit grave in spirituali sensu, et sic quod velut ex gravi delabitur, {2}non autem falsum per se, sed {3}ex malo quod in illo, nam falsum ex se nihil ponderis 2 habet, sed ex malo habet ut delabatur {4}; sciendum quod omnia metalla significent bonum aut verum, et in opposito sensu malum aut falsum; `plumbum' {5}, quia reliquis metallis est ignobilius, significat malum quod {6}infimum, quale est malum naturalis exterioris; in bono autem sensu significat bonum {7}ejusdem gradus, ut apud Jeremiam, Omnes illi refractarii refractariorum, obtrectatores, aes et ferrum, omnes illi perditores; incaluit follis, ab igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflando, mali namque non avulsi sunt; argentum reprobatum vocabunt (c)illos, quia reprobavit Jehovah eos, vi 28-30:

et apud Ezechielem, Fili hominis, facti Mihi sunt domus Israelis in scoriam; omnes illi aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis, scoriae argenti facti sunt, xxii 18. @1 etiam in loco nunc citato$ @2 ita non$ @3 falsum a$ @4 i et malum est quod detrahit; quod plumbum attinet$ @5 i vero$ @6 infimum est, in specie$ @7 quod infimum, in specie bonum naturalis seu sensualis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church