Arcana Coelestia (Elliott) n. 8408

Previous Number Next Number See English 

8408. `In sedendo nos ad ollam carnis': quod significet vitam secundum libitum, et sicut concupiverunt, constat ex significatione `ollae' quod sit continens boni, et in opposito sensu continens mali de qua sequitur; et ex significatione `carnis' quod sit proprium caeleste, ita bonum, et in opposito sensu proprium hominis, ita malum, de qua etiam sequitur; et quia per `carnem' significatur proprium, ita {1}per `sedere ad ollam carnis' significatur vita secundum libitum, et sicut concupiscitur, nam haec vita est vita proprii. Quod `olla' sit continens boni, et in opposito sensu continens mali, est quia per `carnem' quae in illa coquitur, significatur bonum, et in opposito sensu malum; quia olla (t)id est, ideo per illam etiam significatur corporeum vel naturale hominis, quia haec sunt continentia boni vel mali, inde in universali sensu per illam significatur {2} homo, et in adhuc universaliore populus aut urbs, et tunc `caro' significat bonum {3}vel malum in illis, ut apud Ezechielem, Viri qui cogitant iniquitatem, et consulunt consilium malitiae in urbe hac, dicentes, Non prope est; ipsa olla est, nos caro; quare sic dixit Dominus Jehovih, Confossi vestri quos posuistis in medio illius, hi caro, ipsa vero olla, xi [2,] 3, 7;

hic `olla' pro urbe seu populo ibi, et `caro' pro malo, nam `confossi,' qui dicuntur `caro,' sunt apud quos {4}bonum et Verum exstinctum est, n. 4503: apud eundem, 2 (x)Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad illos, Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone etiamque affunde frusta in illam, omne frustum bonum, femur et umerum, electione ossium imple; dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, ollae cujus spuma in illa, et cujus spuma non exiit ex illa! xxiv 3-6;

hic `olla' pro urbe seu populo ibi, in quo malum profanationis boni, bonum quod caro ibi est `femur et umerus,' malum est `spuma' inde, profanatio boni est `spuma' remanens, {5}ideo quoque `urbs sanguinum' vocatur: apud Jeremiam, 3 Dixit Jehovah ad Jeremiam, Quid tu vides? dixi, Ollam exsufflatam ego video, cujus facies versus septentrionem; tunc dixit Jehovah, A septentrione aperietur malum super omnes habitatores terrae, i 11-14;

`olla exsufflata' pro populo quem falsa occuparunt, `septentrio' pro sensuali et (x)corporeo hominis, e quo malum scaturit; agitur hic de Ecclesiae fine, quando externum, proinde {6}sensuale et corporeum, et cum illis falsum et malum, {7}dominantur, nam Ecclesia Domini ab interno vadit successive ad externum, et tunc exspirat: apud Sachariam, 4 In die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et Jehudah, sanctitas Jehovae Zebaoth, et venient omnes sacrificantes, et sument de illis, et coquent in illis, xiv 20, 21;

agitur hic de salvatione fidelium; fideles sunt `ollae,' ita dicti (c)a receptione boni a Domino, inde vocatur olla `sanctitas Jehovae'; `tintinnabula equorum, super quibus Sanctitas,' sunt vera correspondentia bono. Quia `ollae' sunt recipientia et continentia boni, ideo etiam illae cum reliquis vasis altaris confectae erant ex aere, Exod. xxxviii 3, nam `aes' significat bonum naturalis, n. 425, 1551. 5 Etiam per `ollam' {8}significatur doctrina ex eo quod {9}contineat bonum et verum Ecclesiae; {10}doctrina significatur per `ollam,' in qua {11}ex jussu Elisaei pulmentum coquebatur filiis prophetarum, de qua ita in Libro 2 Regum, (x)Elischah rediit ad Gilgalem cum fames in terra, cum filii prophetarum sederent coram illo; dixit puero suo, Appone ollam magnam, et coque pulmentum filiis prophetarum; exivit unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et collegit de illa colocynthidas agri, et concidit in ollam pulmenti; cum comederent de pulmento, clamarunt, Mors in olla, vir Dei! sed dixit ut acciperent farinam, quam jecit in ollam, et dixit, Effunde populo et comedant; tunc non fuit res mala in olla, iv 38-42;

sciendum quod miracula Divina omnia involvant talia quae sunt regni Domini (c)et Ecclesiae, n. 7337, 8364, et quod {12}`Elisaeus' repraesentet Verbum Domini, {13} n. 2762, {14}et `prophetae' {15} doctrinas inde, n. 2534, 7269; inde patet quid Ecclesiae repraesentatum est per hoc miraculum, (t)nempe quod bonum {16}Ecclesiae falsificatum fiat bonum per verum e Verbo; `fames' est defectus cognitionum veri et boni, `olla' est doctrina, `pulmentum' bonum {17} ritualium externorum Ecclesiae Judaicae, `colocynthides ex vite agri' {18}est falsificatio, `farina' est verum e Verbo, n. 2177, ex quo illud falsificatum, quod est `mors in olla,' fit bonum. Quod `ollae' significent continentia boni, est quia inter vasa utensilia {19}erant in quibus {20}praeparabatur cibus, et per `cibum' (c)ac omnia ejus genera significantur talia quae nutriunt animam, ita affectiones boni et veri, n. 681, 1480, 3114, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5410, 5915. @1 quoque per illam$ @2 i ipse$ @3 aut$ @4 verum et bonum$ @5 inde$ @6 corporeum et sensuale$ @7 dominatur$ @8 significantur doctrinae$ @9 contineant$ @10 doctrinae significantur$ @11 Elischah pulmentum coxit$ @12 Elischah$ @13 i videatur$ @14 d et i quodque$ @15 i repraesentent$ @16 doctrinae$ @17 i ejus imprimis$ @18 sunt falsa ibi injecta$ @19 sunt$ @20 praeparatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church