Arcana Coelestia (Elliott) n. 8420

Previous Number Next Number See English 

8420. `Num ambulat in lege Mea, si non': quod significet num vitam veri et boni possint vivere, constat ex significatione `ambulare' quod sit vivere, de qua n. 519, 1794, et ex significatione `legis' quod sit Verbum, de qua n. 2606, 3382, 6752, et quia est Verbum, est Divinum Verum, n. (x)7463, ita quoque doctrina boni et veri; inde per `ambulare in lege Jehovae' est vitam veri et boni vivere secundum doctrinam. Quod `ambulare in lege' sit vivere secundum legem, cuivis notum est, `quia in communi sermone ita dicitur;' inde {1}constare potest quod `ambulare' sit vivere, {2}et quoque quod in ipsa voce ambulare insit {3} significatio sensus spiritualis, {4}similiter ut in perpluribus aliis; hoc non aliunde venit quam ex influxu spiritualis mundi in cogitationis ideas, et sic in voces, nam absque illo influxu, quis usquam pro vivere diceret ambulare, ut ambulare in lege, in statutis, in praeceptis, {5}in timore Dei? consimiliter se habet cum `ire' quod sit vivere, de quo mox supra n. 8417, {6}ut et cum proficisci, progredi, peregrinari; quod haec sint vivere, est quia in mundo spirituali non {7}sunt spatia, sed loco illorum status vitae, n. 2625, (x)2684, 2837, 3356, 3387, 4321, 4882, (x)5605, 7381. @1 quoque$ @2 ex quo constare potest$ @3 i etiam$ @4 ut quoque$ @5 cum Deo; similiter$ @6 quod ambulare et ire sit$ @7 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church