Arcana Coelestia (Elliott) n. 8504

Previous Number Next Number See English 

8504. `Quia sabbatum hodie Jehovae': quod significet quia conjunctum est bonum vero a Domino, constat ex significatione `sabbati' quod sit conjunctio boni et veri, de qua supra n. 8495, et ex significatione `hodie' quod sit in aeternum, de qua mox supra n. 8503; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, prius saepe ostensum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church