Arcana Coelestia (Elliott) n. 8506

Previous Number Next Number See English 

8506. `Sex diebus colligetis illud': quod significet receptionem veri antequam conjungitur bono, constat ex significatione `sex dierum' quod sint status pugnae et laboris, de qua supra n. 8494, hic status receptionis veri, seu status cum acquiritur bonum per verum, de quo mox supra n. 8505, in hoc enim statu est labor et pugna; in eo statu homo in tentationes mittitur, quae sunt pugnae cum malis et falsis apud illum; et tunc Dominus pro homine pugnat, et quoque cum illo; at post hunc statum est status conjunctionis boni et veri, ita tunc status requiei etiam {1}Domino; hic status est qui repraesentabatur per requiem in die septimo seu die sabbati; quod tunc requies Domino, est quia cum bonum conjunctum est vero, homo in Domino est, et ducitur a Domino absque labore et pugna; hic status est qui intelligitur per alterum statum, de quo mox supra n. (x)8505. @1 Domini$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church