Arcana Coelestia (Elliott) n. 8511

Previous Number Next Number See English 

8511. Vers. 28-31. Et dixit Jehovah ad Moschen, Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas? Videte quia Jehovah dedit vobis sabbatum, propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum; quiescite quisque sub se, ne exeat quisquam e loco suo in die septimo. Et quieverunt populus in die septimo. Et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man; et hoc sicut semen coriandri album, et sapor ejus sicut placentae in melle. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat apparentiam Divini obscuratam: `Quousque renuitis custodire praecepta Mea, et leges Meas?' significat propter quod non secundum ordinem Divinum agerent: `videte' significat ut advertant et reflectant: `quia Jehovah dedit vobis sabbatum' significat conjunctionem boni et veri a Domino: `propterea Ille dat vobis in die sexto panem duorum dierum' significat quod ideo usque ad finem status prioris tantum boni per verum det, ut conjunctio dein fiat: `quiescite quisque sub se' significat statum pacis: `ne exeat quisquam e loco suo in die septimo' significat quod manendum tunc in statu: `et quieverunt populus in die septimo' significat repraesentativum tunc conjunctionis boni et veri in statu pacis: `et vocaverunt domus Israelis nomen ejus man' significat quale ejus (x)apud illos: `et hoc sicut semen coriandri album' significat verum inibi quod purum: `et (x)sapor ejus sicut placentae in melle' significat bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church