Arcana Coelestia (Elliott) n. 8607

Previous Number Next Number See English 

8607. `Et praevaluit Amalek': quod significet quod tunc falsum vinceret, constat ex significatione `praevalere' quod sit vincere, et ex repraesentatione `Amaleki' quod sit falsum ex malo interiore, de qua n. 8593. Quod nunc vicerit Israel, nunc Amalek, repraesentabat quod illi qui ab Ecclesia spirituali, non {1} in fide quae continue spectat ad Dominum possint esse, sed quod alternatim in fide {2} quae spectat ad se et ad mundum, sunt enim qui ab illa Ecclesia in obscuro et inde in infirmo {3}quoad fidem; {4}quod tales sint, videatur n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2935, 2937, (x)3833, 6289, 6500, 6639, 6865, 6945, 7233; inde est quod Amalek non a Joschua, nec postea a judicibus, nec a regibus in terra Canaane, {5}exstirpatus, utcumque {6} mandatum {7}quod deleretur, n. 8593. @1 i sint$ @2 i etiam$ @3 fidei$ @4 d quod i cur$ @5 deletus sit$ @6 i a Jehovah$ @7 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church