Arcana Coelestia (Elliott) n. 8683

Previous Number Next Number See English 

8683. Vers. 13-16. Et fuit crastino, et sedit Moscheh ad judicandum populum, et stetit populus super Moschen a mane usque ad vesperam. Et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo, et dixit, Quodnam verbum hoc quod tu facis populo? quare tu sedes solus tu, et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam? Et dixit Moscheh socero suo, Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum. Cum est illis verbum, venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus, et nota facio judicia Dei et leges Ipsius. `Et fuit crastino' significat aeternum: `et {1}sedit Moscheh ad judicandum populum' significat veri Divini dispositionem apud illos qui ab Ecclesia spirituali in statu antequam ex bono: `et stetit populus super Moschen' significat oboedientiam tunc ex vero Divino: `a mane usque ad vesperam' significat in omni statu {2}tunc interius et exterius: `et vidit socer Moschis omne quod ille faciens populo' significat omniscientiam Divini Boni: `et dixit, Quare tu sedes solus?' significat quod absque influxu veri ex bono aliunde: `et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam' significat quod inde tunc omne voluntatis illis qui ab Ecclesia spirituali, in omni statu: `et dixit Moscheh socero suo' significat reciprocum quod responso: `Quia venit ad me populus ad inquirendum Deum' significat quod non aliunde (x)velint et agant quam ex eo quod Verbum ita dixit: `cum est illis verbum' significat in omni quod obvenit: `venit ad me, et judico inter virum et inter socium ejus' significat quod ex vero revelato tunc disponantur: `et nota facio judicia Dei et leges Ipsius' significat quod inde doceantur quid verum et quid bonum. @1 stetit AI$ @2 tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church