Arcana Coelestia (Elliott) n. 8690

Previous Number Next Number See English 

8690. `Et omnis populus stans super te a mane usque ad vesperam': quod significet quod inde tunc omne voluntatis illis qui ab Ecclesia spirituali, in omni statu, constat ex repraesentatione `Israelis,' qui hic `populus,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 8645; ex significatione `stare super Moschen' quod sit oboedientia ex vero Divino, de qua etiam supra n. 8686; et quia est oboedientia, est voluntatis, nam oboedientia (c)est ex voluntate, at est voluntas faciendi verum ex mandato, non autem ex affectione, quae voluntas est oboedientia; et ex significatione `a mane usque ad vesperam' quod sit in omni statu, interius et exterius, de qua supra n. 8687. 2 Agitur hic de statu primo in quo homo {1}ante regenerationem, qui est ut faciat bonum ex oboedientia et nondum ex affectione, sed id bonum est verum quod facit, quia solum ex mandato, ita adhuc ex coacto, non autem ex libero; ex libero facit cum ex affectione, nam omne quod ex affectione quae amoris, fluit, est liberum; cum homo in priore statu est, tunc Dominus influit {2}ac ducit immediate, sed influxus immediatus Domini non ad perceptionem veni:, quia est in {3}intima hominis, inde nec dat affectionem, at influxus Domini immediatus et simul mediatus ad perceptionem venit et dat affectionem, {4}nam non solum est in {3}hominis intima, sed etiam est in {5}ejus media et extrema; de hoc statu agitur in sequentibus hujus capitis, de illo in his versibus, ubi de Mosche dicitur quod solus judicaverit, videantur quae supra n. 8685. @1 qui regeneratur$ @2 immediate, ac ducit A, ac inducit immediate T$ @3 intimis$ @4 quia$ @5 mediis et in extremis hominis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church