Arcana Coelestia (Elliott) n. 8702

Previous Number Next Number See English 

8702. `Nunc audi vocem meam': quod significet ex unione consensum, constat ex significatione `audire vocem' quod sit oboedientia, hic autem consensus, quia dicitur a `Jethrone,' per quem repraesentatur Divinum Bonum unitum Divino Vero, quod repraesentatur per `Moschen'; {1}quod unita sint, videatur supra n. 8666; inde per `audi vocem meam' significatur ex unione consensus. Sciendum, cum bonum et verum conjuncta sunt, quod consensus sit in omnibus et singulis, nempe boni cum vero et veri cum bono; causa est quia bonum est veri, et verum boni, ac ita duo illa sunt unum, nam quod bonum vult, hoc confirmat verum, et quod verum ut verum percipit, hoc bonum vult, ac utrumque simul facit; cum his se similiter habet ut cum voluntate et intellectu; quod voluntas vult et amat, hoc intellectus cogitat et confirmat, ac vice versa; quod haec cum illis similia sint, est quia bonum est voluntatis, et verum est intellectus; in tali statu sunt qui per bonum a Domino ducuntur, de quo mox supra n. 8701. @1 After consensus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church