Arcana Coelestia (Elliott) n. 8723

Previous Number Next Number See English 

8723. Vers. 24-27. Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit. Et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele, et dedit illos capita super populum, principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum. Et judicabunt populum in omni tempore, verbum difficile adducent ad Moschen, et omne verbum parvum judicabunt illi. Et dimisit Moscheh socerum suum, et ivit sibi ad terram suam. `Et auscultavit Moscheh voci soceri sui, et fecit omne quod dixit' significat effectum secundum ordinationem Divini Boni: `et elegit Moscheh viros strenuitatis ab omni Israele' significat electionem verorum quibus bonum conjungi potuit apud illos qui ab Ecclesia spirituali: `et dedit illos capita super populum' significat influxum in illa vera: `principes millenorum, principes centenorum, principes quinquagenorum, et principes decadum' significat primaria vera quae subordinata in ordine successivo vero immediate a Divino procedenti: `et judicabunt populum in omni tempore' significat dependentiam inde perpetuam: `verbum difficile adducent ad Moschen' significat mediationem et intercessionem: et omne verbum parvum judicabunt illi' significat apparentiam quorundam particularium et singularium aliunde: `et dimisit Moscheh socerum suum' significat statum veri Divini accommodatum: `et ivit sibi ad terram suam' significat ad ipsum Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church