Arcana Coelestia (Elliott) n. 8908

Previous Number Next Number See English 

8908. `Non respondebis in proximum tuum testis mendacii': quod significet quod non bonum dicendum (x)sit malum, nec verum falsum, ita nec vice versa {1} malum dicendum sit bonum et falsum verum, constat ex significatione `testis mendacii' quod sit confirmatio falsi; `testis' quod sit confirmatio, videatur n. 4197, et quod `mendacium' sit falsum (o)fidei, patebit a sequentibus; `respondere in proximum' est ita dicere alicui, per `proximum' enim significatur unusquisque homo, ac in specie omnis qui in bono est, inque sensu abstracto ipsum bonum, n. 3419, 5025, 6704, 6706-6711, 6818, 8123; inde `non respondebis in proximum testis mendacii' in sensu interno est non dicere alicui falsum, hoc est, dicere bonum esse malum et verum falsum, nec vice versa. [2] Quomodo hoc se habet, paucis explicandum est: omnis apud quem regnat amor sui aut mundi, hoc est, qui pro fine habet eminentiam seu honores aut {2} opulentiam seu lucrum, illi non curant dicere (o)et persuadere id injustum esse quod justum, et id justum (o)esse quod injustum, ac ita agere testes mendacii; causa quod illi tales sint, est quia voluntas illorum prorsus subjecta est amoribus illis et eorum cupiditatibus, et ab illis prorsus occupata et possessa, et {3} tunc intellectus, qui est altera pars mentis, quidem videre potest quid justum (x) aut injustum, sed non vult videre, voluntas enim valet supra intellectum, et per influxum persuadet et tandem quoque occaecat {4}; iidem illi nec conscientiam habent, neque sciunt quod id conscientia sit dicere id justum quod justum est, non propter aliam causam quam quia justum est, hoc est, ex amore justi; qui tales sunt in mundo, iidem (o)etiam tales sunt in altera vita, sed cum differentia quod non tunc justum dicant injustum, sed bonum quod fidei dicant malum, ac verum falsum, nam justum in civili mundo correspondet bono et vero in spirituali mundo; et hoc faciunt absque conscientia, et quoque absque pudore, quia ita imbuti et assuefacti in vita corporis. [3] Pluries in Verbo dicitur `mendacium,' et per id ubivis in sensu interno {5} significatur falsum (o)et malum fidei, et per `testem mendacii,' qui etiam `testis violentiae' vocatur, significatur confirmatio falsi, sive sit coram judice, sive {6} coram quocumque alio, sive coram semet {7} intus in cogitatione persuadendo sibi, ut Exod. xxiii 1 seq.; Lev. xx 11, 12 seq.; Deut. xix 16-20 {8}. Quod `mendacium' in sensu spirituali sit malum ac falsum quae fidei {9}, constat a sequentibus locis: apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida fuit {10} ab initio, et in veritate non stetit, quia non {11} veritas in illo; quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est; et pater ejus, viii 44;

`mendacium' hic pro falso fidei, agitur enim de Judaeis quod non agnoscere voluerint {12} Dominum; `diabolus' hic in sensu spirituali est falsum, et `pater ejus' est malum, nam falsum est ex malo sicut filius a patre; falsum quod est diaboli {13} est falsum fidei, et malum {14} est malum amoris sui et (o)amoris mundi: [4] apud Esaiam, Moabus elatus est valde, superbia ejus, et elatio ejus, et ira ejus, mendacia ejus non sunt firma, xvi 15 [Heb. and d. V. 6];

`mendacia' pro falsis fidei, quia `Moabus' sunt qui in malo amoris sui, (c)ac ideo falsificant vera, n. 2468, 8315: apud eundem, Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem {15}; posuimus mendacium fiduciam, et in falsitate latuimus, xxviii 15:

apud eundem, Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt audire legem Jehovae, xxx 9:

apud Jeremiam, Vir socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur; docuerunt linguam suam loqui mendacium, ix 4 [A. V. 5]:

apud eundem, Ecce ego contra prophetantes somnia mendacii, et narrant ea, ut seducant populum Meum per mendacia sua, xxiii 32:

apud eundem, Gladie contra mendaces, ut stultescant, l 36:

apud Ezechielem, Viderunt vanitatem et divinationem mendacii, dicentes, Dictum Jehovae; cum Jehovah non miserit eos; quare sic dixit Dominus Jehovih, Propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium, ideo ecce Ego contra vos, xiii 6-9:

apud Nahum, Vae urbi sanguinum! tota mendacio et rapina plena est, iii 1:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient {16} perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore eorum lingua fraudis; hi pascent et requiescent, iii 13:

apud Johannem, Foris sunt canes, incantatores, et scortatores, et (x)homicidae, et idololatrae, et omnis qui amat et facit mendacium, Apoc. xxii 15;

in his ut in `aliis pluribus' locis `mendacium' pro falso et malo fidei. @1 i quod$ @2 ac$ @3 i cum voluntas est ab illis possessa,$ @4 i illum$ @5 spirituali$ @6 vel$ @7 vel quoque coram se$ @8 i et alibi$ @9 falsum quod fidei$ @10 erat$ @11 i est$ @12 agnoverint$ @13 i etiam$ @14 i quod illius$ @15 Heb [ ] (hozeh) means a. a seer, b. a vision, c. an agreement$ @16 faciunt IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church