Arcana Coelestia (Elliott) n. 8975

Previous Number Next Number See English 

8975. `Sex annis serviet': quod significet statum laboris et alicujus pugnae, et inde confirmationis veri, constat ex significatione sex annorum' quod sint status laboris et pugnae; quod `sex' significent laborem et pugnam, videatur n. 737, 900, 8888, et quod `anni' status, n. 487, 488, 493, 893, 7839; quod etiam significetur confirmatio veri, est quia verum spirituale, quod verum fidei vocatur, per laborem et pugnam confirmatur; aliquid pugnae dicitur quia illi qui vero fidei et non in bono vitae correspondente sunt, non in aliquam pugnam gravem, hoc est, tentationem admittuntur, quoniam succumberent; nam non potest Dominus per bonum apud illos influere, et sic {1}eos contra mala et falsa quae in tentationibus invadunt, defendere; sunt modo externi homines, {2}et quicquid a Domino influit, hoc per internum hominem in externum influet; cum non in bono charitatis sunt, non patet internus homo, nam bonum est quod aperit (c)eum, et id habitat ibi. @1 in illis$ @2 i non autem interni,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church