Arcana Coelestia (Elliott) n. 9009

Previous Number Next Number See English 

9009. `Et qui non insidiatus est': quod significet cum non ex voluntate ex praeviso, constat ex significatione `insidiari' quod sit ab excogitato facere, ita ex praeviso, nam malum quod insidiator facturus est animo praevidet; et quia tale malum ex {1}praeviso facit, ideo etiam ex voluntate, inde enim prodit. Sunt mala quae prodeunt ex voluntate hominis sed non ex praeviso, et sunt quae ex voluntate et ex {1}praeviso; quae ex voluntate et {1}praeviso, sunt multo pejora illis quae non ex {1}praeviso, nam videt homo quod mala sint, et ideo potest desistere ab illis sed non vult, et per id confirmat {2}illa apud se, et mala confirmata imbuunt naturam ut postea vix exstirpari possint; arcessit enim tunc spiritus ab inferno, qui postea aegre recedunt. [2] Mala quae procedunt (c)ex una parte mentis et non simul (c)ex altera, {3}ut quae {4}ex parte intellectuali et non simul {5}ex parte voluntaria, non irradicantur ac appropriantur homini; id solum {6}irradicatur et appropriatur ei quod {4}a parte intellectuali transit in {7}partem voluntariam, seu quod idem, quod a cogitatione quae est intellectus in affectionem quae est voluntatis, et {8}inde in actum; {9}quae voluntatem {10}intrant sunt quae dicuntur intrare cor. [3] Mala autem quae unice procedunt ex voluntate, {11}ita non praevia cogitatione, sunt talia ad quae homo inclinat ex hereditario aut ex aliqua actualitate inde prius; haec non imputantur homini nisi confirmaverit illa in parte sua intellectuali, n. 966, 2308, 8806; at cum in hac confirmata sunt, tunc inscripta sunt homini et fiunt ejus propria, ac ei imputantur; sed mala illa {12} non confirmari possunt apud hominem in parte ejus intellectuali quam in (t)aetate ejus adulta, nempe cum ex se cogitare (c)et sapere incipit, prius enim non sibi sed magistris et parentibus fidem habuit; {13}ex his patet quid per `non {14}insidiatus' significetur, quod nempe {15}cum non ex voluntate ex {16}praeviso. @1 proviso$ @2 se in illis malis$ @3 prout$ @4 a cogitatione$ @5 ab affectione quae voluntatis$ @6 appropriatur et irradicatur$ @7 voluntatem$ @8 sic$ @9 i nam$ @10 i ejus$ @11 et$ @12 i in intellectuali$ @13 inde$ @14 insidiari significatur$ @15 A had but d quod mala haereditaria non imputentur homini, sed actualia, videatur n. 966, 2308, 8806$ @16 proviso I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church