9089. `Et mortuum erit sibi': quod significet quod malum aut falsum illi mansurum, constat ex significatione `mortui' cum dicitur de bono aut vero in naturali, quod significatur per `bovem aut asinum,' quod sit malum aut falsum, nam cum bonum moritur succedit malum, et cum verum moritur succedit falsum; quia `mortuum' est malum et falsum, ideo mortui dicuntur {1} qui volunt malum et credunt falsum, {2} n. 7494; et ex significatione `esse sibi' quod sit manere apud illum. Cum his ita se habet: si quis per falsum destruit bonum aut verum apud se aut apud alios, is ex malo id facit, ita ex voluntario per intellectuale, nam omne malum est voluntarii, et omne falsum est intellectualis; quod per utrumque fit, hoc remanet, nam imbuit omne vitae hominis; aliter si malum exit ex voluntario et non simul ex intellectuali, n. 9009; inde patet unde est quod statutum sit quod `mortuum erit illi.' @1 quod mortui dicantur$ @2 i videatur$