Arcana Coelestia (Elliott) n. 9156

Previous Number Next Number See English 

9156. `Super omni verbo praevaricationis': quod significet quodcumque damnum ac quamcumque jacturam, constat ex significatione `praevaricationis' quod sit omne quod contra verum fidei, ita quod laedit aut exstinguit illud, proinde quodcumque damnum et quamcumque jacturam {1} ejus. In Verbo mala (t)nunc vocantur peccata, nunc iniquitates, (o)et nunc praevaricationes, sed quid in specie per has et {2} per illa intelligitur, non patet nisi ex sensu interno; praevaricationes dicuntur quae fiunt contra vera fidei, iniquitates quae fiunt contra bona fidei, peccata quae fiunt contra bona charitatis et amoris; priora bina egrediuntur ex perverso intellectu, haec autem ex prava voluntate, ut apud Davidem, Lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me; nam praevaricationes meas agnosco, et peccatum meum coram me {3} jugiter, Ps. li 4, 5 [A.V. 2, 3];

`iniquitas' pro malo contra bona fidei, `peccatum' pro malo contra bona charitatis et amoris, et `praevaricatio' pro malo contra vera fidei; haec quia est malum egrediens ex perverso intellectu, et sic ex veris fidei cognoscitur, ideo dicitur {4}, `praevaricationes meas agnosco': [2] apud eundem, Memento misericordiarum Tuarum, Jehovah, et miserationum Tuarum; peccatorum pueritiae meae, et praevaricationum mearum ne memineris, Ps. xxv 6, 7;

`peccata' pro malis ex prava voluntate, et `praevaricationes' pro malis ex perverso intellectu: apud Esaiam, Ecce ob iniquitates venditi estis, et ob praevaricationes dimissa est mater vestra, l 1;

`iniquitates' pro malis contra bona, et `praevaricationes' pro malis contra vera fidei Ecclesiae; `mater' est Ecclesia, quae `dimissa' dicitur cum discedit {5} a fide: apud Micham, Propter praevaricationem Jacobi omne hoc, et propter peccatum domus Israelis; quid praevaricatio Jacobi? nonne Samaria? principium peccati haec filiae Zionis, quia in te inventae sunt praevaricationes Israelis, i 5, (x)13;

hic similiter `peccatum' quod contra bonum charitatis et amoris, et `praevaricatio' quod contra verum fidei; (o)`Samaria' enim est perversae fidei Ecclesia, pariter hic {6} `Israel.' [3] Quia praevaricationes sunt quae contra vera fidei, etiam sunt transgressiones et defectiones, quae quoque {7} in lingua originali per eandem vocem significantur, ut {8} patet apud Davidem, Propter multitudinem praevaricationum eorum impelle eos, quia {9} rebellant contra Te, Ps. v 11 [A. V. 10];

`rebellare' dicitur cum defectio et transgressio {10}: et apud (x)Esaiam, Nonne vos nati praevaricationis, semen mendacii, qui incaluistis in (x)diis sub omni arbore viridi, qui mactatis natos in fluviis? lvii 4, 5;

quod `praevaricatio' sit malum contra vera fidei, manifeste ex his {11} patet; `nati praevaricationis' sunt falsa quae destruunt vera fidei, ideo quoque vocantur `semen mendacii,' mendacium enim est falsum, n. 8908; et ideo dicitur de illis, quod `(x)incalescant in diis sub omni arbore viridi,' per quae in sensu interno intelligitur cultus ex falsis, `dii (d)enim sunt falsa, n. 4402 fin., 4544, 7873, 8867, `arbor viridis' est perceptivum {12} falsi ex perverso intellectu, n. 2722, 4552; et ideo quoque dicitur, `mactatis natos in fluviis,' per quae intelligitur exstinctio verorum fidei ex falsis, `mactare' enim est exstinguere, `nati' seu filii sunt vera fidei {13}, (m)n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2813, 3373, et {14} `fluvii' sunt falsa, n. 6693. @1 quaecunque jactura$ @2 aut$ @3 te AIT$ @4 et praevaricationes pro malis quae contra vera fidei; hae quae sunt mala ex perverso intellectu, ac cognoscuntur ex veris fidei, dicitur$ @5 deficit$ @6 his IT$ @7 etiam$ @8 i quoque$ @9 qui IT$ @10 qui a fide deficit et qui transgreditur$ @11 hic$ @12 perceptio$ @13 et quoque dicitur mactatis natos in fluviis, per quae significatur (m)exstinctio verorum fidei ex falsis, filii enim sunt vera fidei(n)$ @14 at quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church