Arcana Coelestia (Elliott) n. 9275

Previous Number Next Number See English 

9275. Et comedent egeni populi tui': quod significet conjunctionem per bonum charitatis cum illis qui in paucis veris sunt et usque desiderant instrui, constat ex significatione `comedere' quod sit communicatio et conjunctio, de qua n. 2187, 3596, 5643, 8001, et ex significatione `egenorum' quod sint qui in paucis veris ex ignorantia, et usque desiderant instrui, de qua n. 9253, et ex significatione `populi,' hic populi Israelis, quod sint qui ab Ecclesia, de qua n. 4286, (x)6426, 6637, 8805; ex quibus patet quod per `comedent egeni populi tui' significetur conjunctio Ecclesiae cum illis qui in paucis veris sunt et usque desiderant instrui; quod dicatur conjunctio per bonum charitatis, est quia id bonum conjungit, de qua in articulo nunc sequente.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church