9278. `Sex diebus facies opera tua': quod significet statum laboris et pugnae quando in jucundis externis quae conjungenda internis, constat ex significatione `sex dierum qui praecedunt septimum' quod sint status laboris et pugnae, de qua n. 737, 900, 8510, 8888, 8975; labor tunc et pugna significantur per `opera' quae in diebus illis facturi. Per `opera sex dierum' et per `quietem in die septimo' significantur quae existunt apud hominem in primo et (o)in altero ejus statu cum regeneratur; et quoque quae existunt apud illum cum regeneratus est; de primo et altero statu hominis cum regeneratur, videatur supra n. 927 4, et de illis quae existunt apud eum cum regeneratus est {1}, n. 9213; haec fiunt {2} ob finem ut externa conjungantur internis; est enim homo externus, qui etiam naturalis vocatur, et est homo internus, qui spiritualis vocatur; homo externus communicat cum mundo et internus cum caelo. [2] Ordo Divinus est ut caelum regat mundum apud hominem, et non mundus caelum apud illum, cum enim caelum regit hominem, tunc Dominum regit illum, at cum mundus regit hominem, tunc inferna regunt illum; homo in id {3} natus est ut amet mundum et se prae caelo et Domino; hoc quia {4} oppositum est ordini Divino, per regenerationem invertendum est, quod fit cum illa quae caeli ac Domini sunt, plus amantur quam illa quae mundi et sui; haec causa est quod homo qui regeneratus est, (o)ut et qui in caelo, alternis sit in externis et (x)alternis in internis; nam per id disponuntur externa ut concordent cum internis, ac tandem ut illa his subjiciantur. [3] Cum homo in externis est, tunc in labore et pugna est, nam est in vita quae sapit e mundo, in quam influunt ab undique inferna, quae continuo conantur infestare, immo subjugare illa quae caeli sunt apud hominem, sed Dominus continuo tutatur et liberat; inde nunc labor et pugna, quae significantur per `sex dies septimanae in quibus fient opera'; at cum homo in internis est, tunc quia in caelo est apud Dominum, cessat labor et pugna, estque in tranquillo pacis, in quo etiam fit conjunctio; haec sunt quae significantur per `diem septimum.' (m)Quod interiora hominis creata sint secundum imaginem mundi, et sic quod homo in exigua forma sit caelum, et sit mundus, ita secundum formulam antiquorum microcosmus, videatur n. 6057, proinde quod secundum (o)Divinum ordinem sit ut Dominus per caelum regat mundum apud hominem, et nullatenus vicissim {5}. [4] Qualis labor et pugna sit cum homo in externis est, constare potest ex eo quod tunc in tali statu {6} sit ut incalescat ex mundo, (o)et frigescat ad caelum nisi hoc sit sicut mundus, et (o)quod inde in tali umbra sit ut non aliter capere possit quam quod externa influant in interna, consequenter quod oculus videat et auris audiat ex se, et quod eorum objecta producant cogitationes, et sistant intellectuale, et inde quod ex se credere et ex se amare (x)Deum possit, proinde ex mundo videre caelum; e qua fallacia vix abduci potest priusquam ab externis in interna, et sic in lucem caeli, elevatus est; tunc primum percipit quod illa quae mundi sunt apud se, ita quae corporis et ejus sensuum, videant et agant per influxum e caelo hoc est, per caelum a Domino, et prorsus nihil a se; inde patet unde est quod homo sensualis credat quod e mundo et ex natura sit omne vitae ejus, {7} quod non infernum sit nec caelum, et tandem quod non Deus; consequenter quod rideat omne Ecclesiae quantum ad se sed affirmet quantum ad simplices, ut in vinculis praeter ex legibus sint. [5] Inde sciri potest quid sit in externis et non simul in internis esse, et quod homo cum in externis est, in frigore et in umbra {8} sit quoad illa quae caeli et quae Domini sunt; et quoque inde sciri potest quinam in mundo intelligentes et sapientes sunt, quod nempe illi qui in vero et bono Ecclesiae sunt, quia hi sapiunt ex caelo, tum quinam stulti et deliri, quod nempe illi qui non in vero et bono Ecclesiae sunt, quia solum sciunt ex mundo; et qui horum per scientias mundi confirmaverunt se contra vera et bona Ecclesiae, quod ii plus reliquis deliri et stulti sint, utcumque se credunt intelligentes et sapientes prae aliis, et illos qui in bono vitae ex veris doctrinae sunt, simplices vocant; cum tamen simplicitas horum est sapientia coram angelis, etiam hi post mortem in sapientiam angelicam elevantur a Domino. [6] Quod ita sit, etiam docet Dominum apud Matthaeum, Propterea per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13, 14:
{9} apud Johannem, Mittam spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit {10} illum; adhuc parum dum mundus Me non amplius videbit, xiv 17, 19:
quod `mundus spiritum veritatis non possit accipere, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum {11} significat quod non Dominum {12} agnoscet fide cordis, quia externa, quae mundi sunt, obscurabunt; inde quis {13} hodie adorat Ipsum ut Dominum totius caeli et terrae, Matth. xxviii 18? (m)cum tamen omnes qui in caelis sunt, ita qui in internis, Dominum {11} ut solum suum Deum vident.(n) @1 quando regeneratus ille$ @2 sunt$ @3 i malum$ @4 d quia i quoniam$ @5 illum$ @6 status$ @7 i quod sicut bestia moriatur,$ @8 in umbra et in frigore$ @9 i et$ @10 agnoscit IT$ @11 Dominum non amplius videbit$ @12 Ipsum$ @13 i etiam$