Arcana Coelestia (Elliott) n. 9298

Previous Number Next Number See English 

9298. `Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei': quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione `sacrificare' et `sacrificii' quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione `fermentati' quod sit (o)falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione `sanguinis' quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, (x)6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per `non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei' significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum {1} falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258. [2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint (o)cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex {2} quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, (o)quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, (x)6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188. [3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab (o)hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum (c)et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. ii 11. (m)Ex his constat {3} quod profanatio veri significetur per hanc legem {4}; ideo quoque dicitur `sanguis sacrificii,' (o)non sacrificium, quia `sanguis' est verum ex bono.(n) @1 ex$ @2 in$ @3 patet$ @4 i de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church