9301. Non coques haedum in lacte matris suae': quod significet quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit' cum vero innocentiae prioris status, constat ex significatione `coquere' quod sit conjungere, de qua n. 8496, ex significatione `haedi' quod sit bonum innocentiae, de qua n. 3519, 4871, et ex significatione `lactis' quod sit verum innocentiae, de qua n. 2184, 3183 {1}; inde `lac matris' est verum innocentiae primae; ex his {2} patet quod per `non coques haedum in lacte matris suae' significetur quod bonum innocentiae posterioris status `non conjungendum sit' cum vero innocentiae prioris status'; hoc arcanum caeleste est ex quo illa {3} lex fluit; omnes enim leges et omnia judicia et statuta quae filiis Israelis data sunt arcana caeli continent, quibus etiam correspondent. Sed quomodo intelligendum sit hoc arcanum, quod nempe bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit vero innocentiae prioris status, paucis dicetur: innocentia prioris status est innocentia quae est infantum et puerorum, et innocentia posterioris status est (o)innocentia quae est adultorum et senum qui in bono amoris in Dominum sunt; innocentia infantum (o)et puerorum est {4} externa et habitat in densa ignorantia, at innocentia senum est interna et habitat in sapientia; de differentia utriusque videatur n. 2305, 2306, 3183, 3495, 4797. [2] Innocentia quae habitat in sapientia est scire, agnoscere, et credere quod nihil intelligere et nihil velle possit {5} a semet, et inde quod nihil velit intelligere et velle a semet sed solum a Domino; tum quicquid putat se intelligere a semet sit falsum, et quicquid putat (o)se velle a semet sit malum; hic status vitae est status innocentiae posterioris (d)status, in quo sunt omnes qui in tertio caelo, quod caelum innocentiae vocatur; inde est quod illi sint in sapientia, quia quod intelligunt et quod volunt est a Domino; sed (x)innocentia quae habitat in ignorantia, qualis apud infantes et pueros, est credere quod omnia quae sciunt et cogitant, et quoque quae volunt, sint in se, et quod omnia quae inde loquuntur et faciunt sint a se; quod haec fallaciae sint non capiunt; vera quae illius innocentiae sunt fundantur quoad maximam partem super fallaciis sensuum externorum, quae tamen discutiendae sunt sicut provehitur homo {6} ad sapientiam; ex his paucis constare potest quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit cum vero innocentiae prioris status. @1 After innocentiae primae but d$ @2 inde$ @3 Before bonum$ @haec$ @4 i innocentia$ @5 Before intelligere$ @6 d provehitur homo i provehuntur$