9330. `Et dabo omnes inimicos tuos ad te cervicem': quod significet falsorum fugam et damnationem, constat ex significatione `inimicorum' quod sint falsa ex malo, de qua n. 9313, 9314, et ex significatione `dare cervicem' quod sit fuga; quod etiam sit damnatio, est quia cum illi qui in falsis ex malo sunt, pro veris ex bono fugiunt, se in infernum seu in damnationem conjiciunt. [2] Cum his ita se habet: qui in falsis ex malo sunt, in altera vita primum {1} contra illos qui in veris ex bono sunt pugnant; quod permittatur illis pugnare, est propter causam ut inde eveniat bonum; bonum quod inde evenit est quod qui in veris ex bono sunt per id confirmentur in veris contra falsa, et quod qui in falsis ex malo sunt confirmentur in falsis et sic devastent se ipsos; nam in altera vita ab illis qui in veris ex bono sunt, removentur falsa, et ab illis qui in falsis ex malo sunt, removentur vera; sic qui in veris ex bono sunt elevantur in caelum, et qui in falsis ex malo delabuntur in infernum; et cum in inferno sunt, in terrore et consternatione sunt pro veris ex bono, in quibus sunt angeli {1} ex Domino. [3] Quod talis status maneat illos qui in falsis ex malo sunt, et illos qui in veris ex bono, docet Dominus apud Matthaeum, Quicumque habet, dabitur illi ut abundantius habeat; quicumque vero non habet, etiam quod habet, (x)auferetur ab eo, xiii 12:
et apud Lucam, Tollite ab eo minam, et date ei qui decem minas habet; dixerunt, Domine, habet decem minas; dico vobis quod (x)omni qui habet, dabitur; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur abeo, xix 24-26. @1 i ex falsis$ @2 quae sunt angelis$