Arcana Coelestia (Elliott) n. 9384

Previous Number Next Number See English 

9384. `Et respondit omnis populus voce una': quod significet receptionem intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia, constat ex significatione `respondere voce una' quod sit receptio intellectu, `respondere' enim est receptio, n. 2941, 2957, et `vox' est confessio quae prodit ex intellectu, nam quae oris sunt, et inde loquelae seu vocis, correspondent parti intellectuali; ex ea parte etiam vox seu loquela procedit, ipsa vero affectio loquelae, (x)quae est ex fine qui intenditur seu ex amore qui vivificat, procedit ex parte voluntaria; et ex significatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus,' quod {1}sint Ecclesia, de qua n. 9340, ita qui vere ab Ecclesia; inde patet quod per `respondit populus voce una' significetur receptio intellectu ab illis qui vere ab Ecclesia. @1 sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church